Liber Job*

Caput 17: Versus 9

Et tenebit justus viam suam.Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quae mundi sunt intuetur, ipse ad amorem coelestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis praemia aeterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur.Et mundis manibus addet fortitudinem.Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quae sibi cum reprobis communia esse non possunt.
(* Traductions européennes)